Latin
2.3.110 to 2.3.126
Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae 2.3.110-126
Unproofread scanNot analysed yet
Est qui præ confusione promittit pro amico (Vulg. ,prom. amico ),ol lucratus est eum inimicum gratis. Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit. Laudat furem (Vulg. ,potior fur quam )assiduitas viri mendacis, perditionem autem ambo hereditabunt. Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione (Eccli. ,XVIII, XIX et xx ). Vos (fratres) admonemus, profutura hominibus invicem indesinenter sectari in charitate Christi: similiter obsecramus vos in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, Unum corps et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ: unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus pater omnium, qui super omne,. et per omnia. et in omnibus nobi. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona 'ominibus (Ps. LXVII). Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores, et doctores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in ædificationem corporia Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi, ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrina, in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris (Ephes. IV ). De occultis (Prosperi sent 21) enim cordis alieni temere judicare iniquum est: et eum, cujus non videntur nisi opera bun, peccatum est ex suspicione reprehendere. Oves ergo, que pasturi suo commissae sunt (Conc.