# Appendix III. Epistolae 2.3.142-162

Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae, 2.3.142 to 2.3.162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/2.3.142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/2.3.142

Est etiam in antiquis Ecclesiæ statutis decretum, ut qui aliena invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in cvangelio scriptum est. Quod si quid aliquem de fraudavi, reddo quadruplum (Luc. xix). Et in legibus sxculi cautum habetur: qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est, in decuplum, quæ sublata sunt, restituat. Et in lege divina legitur. Maledictus omnis, quis transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus. Amcn (Deut. XXVIII). Talia ergo non præsumantur absque ultione nec exerceantur absque sua damnatione ( Hactenus verba Symmachi papæ, in conc. laudato). Pacem, et non damnum, aut injustitiam alicujus sectamini invicem, et in omnes. Veritatem autem facientes in cha-,itate, crescamus, in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in charitate. De cætero, carissimi, gaudete, et perfecti estote: exhortamini, idem sapite, pacem habele, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum (Heb. XII, Eph. IV). Dominus cuslodiat vos et nunc, et in diem æternitatis (II Petr. III). Amen. Data ix Kalendas octobris Constantino (Constantio) clarissimo consule.

---

Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0120e/stoa001/stoa0120e.stoa001.opp-lat1.xml.
