Latin
2.3.15 to 2.3.39
Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae 2.3.15-39
Unproofread scanNot analysed yet
Os nostrum patet ad vos, Corinthii, cor nos. trum dilatatum est. Non angustiamini in carnalibus (Vulg. ,in nobis), angustiamini autem in spiritualibus (Vulg. ,in visceribus vestris). Eamdem autem habentes rcmunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ autem purticipatio justitiæ cum iniquitate? Aut quæ societas luci ad tenebras? Quæ autem conventio Christi ad Belial? Aut quæ pars fideli cum infideli? Quis autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambubulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi poputus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini de medio eorum, dicit dominus: et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens. Hus igitur habentes promisbiones, carissimi, mundemus nos ab ornai inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. ,r, v, vi, vn). Errorem vestrum corrigite, fratres, et ab omni erroris macula vos custodite, ut purum Deo munus offere valeatis. Servos Dei nolite persequi, episcopos nolite infamare, neque accusare, quia Deus os suo judicio voluit reservari. Quod enim non ab humanis aut pravæ vitæ hominibus eos depravari aut accusari voluit, ipse dedit exemplum, quando per seipsum (S. Greg. ,c. 14 lib. xxv Moralium ),et non per alium, negntinntes ejecit sacerdotes de tempto, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo. Et sicut alibi ait: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI ). Dei ergo ordinationem accusat, qui episcopos accusat vcl condemnat, dum minus spiritualia quam terrena sectatur. Causa enim fidei et dilectionis (S. Leo, ep. 34 ),quibus salus christiana consistit, multa me sollicitudine laborare compellit, metuentem, ne pravitas, quæ in suis fuerat amputanda principiis, processu temporis et pertinacior fiat et altior.