# Appendix III. Epistolae 25-53

Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae, 25 to 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/25

quia sic odit Deus eos (Proclus ad Domnum) qui patres persequuntur, ut patrum invasores, qui in omni mando infamia notantur, et ideo juste et regulariter respuuntur. Nunc longa non opus est admonitione. Jam perditis odium debemus operire, de quibus (al. operi, de cujus) jam non superest, quod damnetur, auctoribus. De quibus Dominus per prophetamloquitur (Isa. XXX), dicens: Reprobantes verbum, spetastis in calumniam el in tu. multum, et innixi estis in eo. Propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio. Rursus etiam de talibus propheta clamat (Isa. LVII), dicens: Accedite huc semen adulterii et fornicarii (al. semel adulteri et fornicarii). Super quem lusistis? super quem dilatastis, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti estis, semen mendax? Cessent impii commentitia adversus simplices jam fraudc mentiri? Custodi, inquit propheta (Psal. XXXIII), linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Recede a malo, et fac bonum: quære pacem, et persequere eam. Oculi Domini ad justos, et aures ejus ad clamorem eorum. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memonam eorum. Et paulo post: Inter ficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur. Nos quamquam multa patiamur a talibus, diligamus nos, carissimi, invecem, quoniam caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quia Deus caritas est. In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus pcr eum. In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniamipse dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Carissimi, si Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.

---

Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0120e/stoa001/stoa0120e.stoa001.opp-lat1.xml.
