Latin
( Ex D. Coustantio dcsumpt. ), Section 1
Pope Eutychianus, De decretis Eutychiano adscriptis 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
In libro pontificati Eutychianus constituisse dicitur <ut fruges, fabæ et uvae super altario benedicerentur, »necnon <ut quicumque fidelium martyrem sepeliret, sine dalmatica aut colobio purpurato nullatenus sepeliret. Sed quæ in hoc libro cum de aliis pontificibus, tum nominatim de Eutychiano falsa prædicantur, his detrabunt auctoritatem. Verum utrumque admittit ac probat Baronius. Et primum quidcm opportune ab hoc papa editum censet, ut adversus nascentem Manichæi haeresim, quae fruges aliasque res corporeas ut a principio mali creatas execrabatur, fideles muniret. Præterea in opinionis suæ gratiam apostolicos citat canones 3, 4 et 5, qui tamen ilii, præsertim ex Dyonisii Exigui interpretatione, adversari potius videntur. Nempe can. cavetur ut <offerre non liceat ad altare praeter novas spicas et uvas et oleum ad luminaria et thymiama. Unde concedendum est saltem his canonibus vetari, ne fabx, quas in altari benedicendas esse vulgatum Eutychiani decretum constituit, in altari offerantur. Tum sancitur can. 5, <ut reliqua poma omnia (seu reliqui omnes fructus) ad domum, primitiae episcopo et presbyteris dirigantur, non offerantur in atlari: »ubi id quod Eutychiani decreto in altari offerri præcipitur, his canonibus vetari audimus.