# De decretis Eutychiano adscriptis 11.11

Pope Eutychianus, De decretis Eutychiano adscriptis, ( Ex D. Coustantio dcsumpt. ), Section 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eutychianus/de-decretis-eutychiano-adscriptis/11.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-eutychianus/de-decretis-eutychiano-adscriptis/11.11

Quod septimo loco e Gratiano, XXXV, quæst. 6, c. 7, descriptum est de juramento synodali, cujus initium: « Episcopus In synodo residens, post congruam exhortationem, septem ex plebe ejus parochiae, vel co amplius, prout viderit expedire, maturiores, honestiores atque veraciores viros debet in medium advocare, etc. » eadem ratione refertur et apud Anselmum lib. VI, secundum ms. German., c.. Extat et apud Burchardum, lib. i, cap. 91 et 92, velut ex decretis Eutychiani papæ, cap. 9. Sed apud hunc cap. 92 et 93 subjiciuntur 88 capitula, de quibus velut ex ejusdem Eutychiani præcepto interrogandi sint qui prius sacramento synodali se constrinxerint. Porro omnes illi collectores in hac sacramenli formula consentiunt, qua « allatis Sanctorum pignoribus, » a jurante exigitur quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, ncc propter praemium, nec propter parentelam ullatenus celes episcopum, aut ejus missum cui hoc inquirere jusserit, quandocumque ex hoc te interrogaverit. Sic te Deus adjuvet, et istæ Sanctorum reliquiæ. » Cui similis est ista interrogandi formula apud Gratianum, ibid., c. 5, relata in hunc modum: « De ista parentela, quam dicunt esse inter illum N. et inter illam ejus conjugem N. quidquid inde scis aut audisti a tuis vicinis, aut a tuis antiquioribus propinquis, quod tu per nullum ingenium, nec propter amorem, nec propter timorem, aut per pramium, aut per consanguinitatem celabis episcopum tuum, aut ejus missum cui hoc inquirere jusserit, quandocumque te ex hoc interrogavetit. Sic te Deus adjuvet, et istæ Sanctorum reliquiæ. » Alqui hæc novissima formula ( quæ et apud Burchardum lib. VII, c. 25, et apud Ivonem, p. 9, c. 61, anepigrapha est; neque enim, ut putarunt Pithæani fratres, ad hanc pertinet superioribus decretis praefixa Gregorii ex concilio Rom. citatio) a Gratiano ut ex Ordine Romano citatur. Probabile est igitur et ex eodem Ordine repetitum esse superius decretum.

---

Pope Eutychianus, De decretis Eutychiano adscriptis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0120g/stoa001/stoa0120g.stoa001.opp-lat1.xml.
