Latin
( Ex D. Coustantio dcsumpt. ), Section 12
Pope Eutychianus, De decretis Eutychiano adscriptis 12.12
Unproofread scanNot analysed yet
Fatendum tamcn est in romanam Ecclesiam hujusmodi morem nonnisi sequioribus sæculis invectum esse, et in ea, sicut et in Oriente, saltem ad sextum usque sæculum, hunc obtinuisse usum, ut testimonium dicturi Evangelia sibi proposita, nulla sacrarum reliquiarum mentione facta, tangerent: cujus rei fidem facicnt epistola 15 Vigilii papæ, n. it Pclagii I fragmentum 44, ad Decoratum, Mopsuestenæ synodi gesta concilii quinti generalis actioni inserta, sextum concilium generale, act. 14, pag. . Superioris autem formulæ adhibendæ, seu supra Reliquias jurandi praeceptum apud Baluzium, tom. i, Capitul. in Capitulari IV, anni, sive de lege Ripuariense, cap. 57, pag. ,et apud Sirmondum tom. ii, cone. Gall. ,pag. ,legitur hil verbis: «Omne sacramentum in Ecclesia aut supra reliquias juretur: et quod in Ecclesia jurandum est, vel cum sex electis, vel, si duodecim esse debent, quales potuerit invenire; et sic juret: Sic illum Deus adjuvet, et illi Sancti quorum istæ reliquiæ sunt, ut dicat veritatem. »Ejusdem rei præceptum IIque usum apud prædictum Baluzium, pag. 60, videre est in Dagoberti regis Capitulari II, anni, sive lege Alamannorum, cap. 7, ubi sancitur: «Ista sacramenta debent esse jurata, ut illi conjuratores manus suas super capsam ponant, et ille solus, cui causa requiretur, verba tantum dicat, et super omnium manus nanum suam imponat, ut sic illi Deus adjuvet vel illæ reliquiæ, etc. Vide concilium Francufordienseanno celebratum, can. 9, ubi aut tactis Evangeliis, aut coram propositis reliquiis jurandi mos indicatur.