# De decretis Eutychiano adscriptis 5.5

Pope Eutychianus, De decretis Eutychiano adscriptis, ( Ex D. Coustantio dcsumpt. ), Section 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eutychianus/de-decretis-eutychiano-adscriptis/5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-eutychianus/de-decretis-eutychiano-adscriptis/5.5

Colobia autem, sicut et dalmaticæ, erant tunicæ talares. Hoc distabant dalmaticæ a tunicis et colobiis, quod dalmaticis amplæ erant manicæ, tunicis strictæ, colobiis vel nullæ vel breves. De colobiis cum brevibus manicis habemus illud Cassiani, de Habitu monach., c. 5: « Colobiis quoque lineis indui, quæ vix ad cubitorum initia pertingunt, nudas de reliquo circumlerunt manus. > Dorotheus vero doct. i. quaerit, cur monachorum colobium manicis careat, cum caeterorum omnium manicatum sit. Idem et ubi addidit: < Colobium nostrum habet signum purpureum, rursum quærit: Quid sibi vult signum purpureum? » ac respondet « Unusquisque militans repi purpuram habet in cblamyde. » Et hæc quidem ratio ad decretum accommodari potest quod expendimus, quo nimirum cavetur, ne quis mnrtyrem sine colobio purpurato sepeliat. Quapropter hæc paulo fusius edisseruisse non pigui!, siquidem ad decretorum nonnullorum seu veritatem, seu falsitatem probandam inde lux affulget.

---

Pope Eutychianus, De decretis Eutychiano adscriptis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0120g/stoa001/stoa0120g.stoa001.opp-lat1.xml.
