Latin
6.6.19 to 6.6.33
Pope Eutychianus, De decretis Eutychiano adscriptis 6.6.19-33
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis autem pro morte hæretici missam ordinaverit, ut pro religione sua ejns reliqnias ibi tenuerit, et nescit differentiam catholicæ fidei; et postea intellexerit, pœnitentiamque egerit, reliquias ibi debet igne concremare, et annum unum pœniteat. Si autem scit, et neglexerit, pœnitentia commotus decem annos poeniteat. Si quis a fide catholica discesserit sine ulla necessitate, et postea ex toto animo pœnitentiam acceperit, tres annos extra ecclesiam, id est inter audientes, juxta nicænum concilium (Can. 11) septem annos in ecclesiis inter poenitentes, et duos annos adhuc extra communionem poeniteat. »In ms. German. Anselmi collectionem complectente proxime legimus: <Tres annos pœniteat extra ecclesiam, unum inter audientes, juxta nicænum concilium; »quod primo placuerat, quia audientes in ecclesiam intrabant, et ibi lectiones et conciones cum fidclibus aliis audiebant. Sed hanc lectionem non permittit laudatum nicænum concilium, cujus verhis decreti hujus concinnator verba extra ecclesiam temere adjecit. Ut autem siloam in hoc decreto repetitum missæ nomen aliaque sæculum Eutychiano recentius redolere, inscriptionis ejus falsitatem citatum nicænum concilium, quod quadraginta duobus annis post Eutychiani mortem celebratum est, plane prodit. Neque vero sibi constat Gratianus: nam majorem ejusdem partem XXIV, quaesi. 1, c. 41, Julio adscribit. Atexcapite2 Pœnitentialis Hieronymo attributi, iis varietatibus quas ad marginem annotavimus exceptis, totum descriptum est.