# Canones Gelasio Ascripti 10

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, De servis sine consensu dominorum ordinatis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/10

Ex antiquis regulis et novella synodali explanatione comprehensum est personas obnoxias servituti cingulo coelestis militine non praecingi. Sed nescio utrum ignorantia an voluntate rapiamini, ita ut ex hac causa nullus pene episcoporum videatur extorris. Ita enim nos frequens et plurimorum querela circumstrepit, ut ex hac parte nihil penitus putetur constitutum. Actores siquidem illustris viri, filii nostri Amandiani graviter conqueruntur, homines suo juri deditos, alios adhuc clericos, alios jam diaconos ordinatos, cum.non solum post modernum, quod tantorum pontificum collectione sub omnium saluberrimæ provisionis assensu constat esse perfectum, hujusmodi personas suscipi non debere, verum etiam si qni forte in divinae cultum militiæ ante fuerint ignorantia faciente suscepti, eliminare prorsus, et exutos religioso privilegio ad dominorum possessiones justa debuerint admonitione compelli. Et ideo, fratres carissimi, quos supradicti viri actores in clericatus officio monstraverit attineri, discussos et obnoxios ac probatos custodito legum tramite sine inlermis. sione restituite, ita ut si quis jam presbyter reperitur, in eodem gradu peculii sola amissione permaneat. Diaconus vero aut vicarium praestet, aut si non habuerit, reddatur. Residua oflicia sciant neminem posse ab obnoxietate, si convincitur vindicari, quatenus ordine custodito nec dominorum jura, nec privilegia illa ratione turbentur.

---

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp945/tmp945/tmp945.tmp945.opp-lat1.xml.
