Latin
Gelasius 4 Rufino Et Justo Episcopis
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 11
Unproofread scanNot analysed yet
Honorati et primarii Yarulanae (forte Verulanæ) civitatis fusius nobis precibus supplicarunt, sicut habetur in subditis, quibus etiam subscriptionem propriam commodarunt, se ab Agnello diacono gravi contumeliarum genere fuisse maceratos, ut etiam res perjurii (sicut ipsi dicunt) se asserant inclinatos; et ideo, fratres carissimi, secundum petitorii fidem supradicto diacono ad vestrum judicium, imminente Laurentio Romanae Ecclesiae defensore, mox deducto, veritatis asserlione discussa, si constiterit integritas supplicantium, aut intenta doceat diaconus, aut de ejus protervitate noveritis esse vindicandum, quatenus de tantis excessibus memoratae improbæ temeritatis exclusus ultio digna comitetur, et qui se conviciis trivialibus implicavit, sacrae communionis arceatur accessibus.