# Canones Gelasio Ascripti 13

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, Quod episcopo nullo commento res liceat Ecclesiæ alienare, et quod privilegia o…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/13

Volatoranae ecclesiæ actus vel patrimonium, quod hactenus comperimus destitutum, vel post damnationem Eucharisti, quo fuerat depravante dispersam, curae vestrae decrevimus esse delegandum, ut diligentia qua vos pro ecclesiae utilitatibus existimamus esse vigilantes, praedia culturae restitnatis antiquæ; revocetis si quas sunt vendita aut donata mancipia, possessiones eliam ab Ennatio et Oppilione episcopis vel cæteris quovis jure videritis teneri ( quia contra constituta synodi ab episcopo prædia alienari nullo poterunt commento nihilominus revocentur; sit emptoribus ad eum recursus, qui præsumpsit aliquid de ecclesiae rebus illicita venditione distrahere; ita ut pensiones annuas ad pontificem deferatis, cui privilegia sua integra convenit omni ratione servari, ut ejus dispensatione portiones proveniant consuetæ, ita ut portionem quartam, quae ad eos pertinet, sua pontifex ordinatione distribuat, prout cujusque locum meritumque cognoscit. Pariter etiam ex fidelium oblatione faciendum, ut quartam clericis eroget pro consideratione suae electionis, antistes. Fabricarum etiam portio, episcopo sciente et disponente vestra erogatione pendatur, quatenus nihil penitus in detrimentum alicnjus rei patiamini generari. Si quid vero in ecclesiae vestrae damnum, aut in bis quæ sunt praeceptionis nostrae prohibita pontificem vestrum videritis admiuere, mox nostris auribus relatione signate, ut quid fieri debeat censeamus. Decimas justo ordine non tantum nobis, sed majoribus visum est, plebibus tantum ubi sacrosancta damur baptismata deberi.

---

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp945/tmp945/tmp945.tmp945.opp-lat1.xml.
