Latin
Gelasius Philippo Et Cassiodoro
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 15
Unproofread scanNot analysed yet
Cœlestini causa talis est, quas vos quoque non arbitror ignorare, siquidem hic conscius convictus in caede parentis, et episcopi, quemadmodum festorum tenore monstratur, cunctorum judicio nullatenus aestimatus est officio dignus altaris, eique pro tam delestando facinore unius anni interdicta communio est. Quatenus poenitudine competenti tanti facinoris curaret abruptum. Quod etiamsi a nobis juberetur, ipse magis cogitans divini corporis sacramentum debuit ad hocmente purgatiori remeare. Quod tempus tamen aut expletum. aut prope jam putamus exactum; post quod ei communionis facultatem patere non dubium est, ut et sententia synodalis possit abrumpi, et ut illi magis prosit, valet majori satisfactione mundari.