# Canones Gelasio Ascripti 23

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, De hominibus ecclesiaslici juris ne testamenti sibi pagium faciant. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/23

Illud etiam sinceritatem tuam non latere volumus ad no-.. fuisse perlatum, quod ampliatus conductor, quem non solum servum constat ecclesiæ, sed ita ) ationibus a multis temporibus implicatum, ut etiamsi esset ingenuus, donec ratiocinia cuncta deduceret, modis omnibus obnoxius haberetur, ausu temerario molitus fuerit condere paginam testamenti, cujus omne peculium ecclesiastico juri legibus non dubitetur obstrictum. Quapropter his fæsumptionibus vice nostra tna fraternitas coniradicat, nec fieri prorsus aliqua subreptione permittat. Ac si eidem quidquam humanitatis forte contigerit, qnia grandævus esse memoratur. mox ejus sine dilatione substantiam unanimitas tua filiis ejus duntaxat. quibus patrimonium probatur commissum sub fideli descriptione contrudat, donec temporibus universis, quibus hoc patrimonium gubernasse cognoscitur, partes domini. cas cogatur reddere indemnes.

---

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp945/tmp945/tmp945.tmp945.opp-lat1.xml.
