# Canones Gelasio Ascripti 29

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, Episcopi a suo metropolitano et ipse ab eodem consecretur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/29

a Quia per ambitiones illicitas non pudet qnosdam ecclesiarum jura turbare, ac privilegia quæ metropolitanis vel provincialibus cpiscopis decrevit anti. quitas temeraria præsumptione pervadere. propter quod etiam communionis apostolicæ desiderant dissidium tenere; quo scilicet ab ejus auctoritate divisi, vel impunes proprias usurpationes exerceant, non respicientes quia aeterno Judici rationem tam de catholicæ sinceritatis injuria, quam de Iradilionum præjudiciis paternarum non sine perpetuae sint damnationis interitu reddituri, si in hac obstinatione permanserint, caritatem vostrum duximus instruendam, ut vos omnes in commune fratres si per Dardaniam, sive per quamque contiguam provinciam constituti, qui vos sub metropolitanis vestris esse meministis, et ab eisdem substituti decernentes, sicut vetus consuetudo deposcit, unanimiter statuatis antistites, et vicissim si metropolitanus humanae conditionis forte decesserit, a comprovincialibus episcopis, sicut forma transmisit sacrari modis omnibus censeatis: nec quemquam sibi, qutm vobis antiqua dispositione concessum est, patiamini vindicare: quatenus et inter ipsas adversanlium voluntatum prorellas, veterum regulas nullatenus cuslodire cessetis, sicut persecutionum tempore diversarum patres nostros constanter fecisse non dubium cst.

---

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp945/tmp945/tmp945.tmp945.opp-lat1.xml.
