# Canones Gelasio Ascripti 32

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, De rebus ecclesiæ non es! aliquid alienandum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/32

Vobis enim et famae vestrae consultum duximus, ut pontificis vestri loco, vobiscum ab eodem ali quis subrogetur, qui ejus nomine pariler universa disponat: quatenus omnia praedia ad vestrum revocetis studium, nec cuiquam clerico pro portione sua aliquod solum ecclesiæ putetis esse deputandum: ne per incuriam et negligentiam minuatur; sed omnis pensionis summati ex omnibus prædiis rusticis, urbanisque collectam ad antistitem deferatis. Ex qua lamen collectione habeatur ratio, quid ad causas vel expensas accidentium necessitatum opus esse perspicitur, ut de medio sequestretur; et quatuor portiones vel de fidelium oblatine, vel de hac fiant modis omnibus pensione: ita ut unam sibi tollat antisles, aliam clericis pro suo judicio et electione dispertiat, tertiam pauperibus sub omni conscientia faciat erogari: fabricis vero quartam, quæ competit, ad ordinationem pontificis, erogatione vestra decernimus esse pensandam. Si quid forte sub annua remanebit expeusa, electo idoneo ab utraque parte custode, tradatur enthecis ut si major emerserit fabrica, sit subsidio quod ex diversi temporis diligentia potuerit custodiri, aut certe ematur possessio, quæ utilitates respiciat communes.

---

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp945/tmp945/tmp945.tmp945.opp-lat1.xml.
