# Canones Gelasio Ascripti 37

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, Gelasius Clero, Ordini, Et Plebi 2 Brendesii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/37

b Concesso vobis quem petistis antistite fratre jam et coepiscopo meo Juliano, necessarium fuit eodem ad Ecclesiam suam mox remisso, ad vos nostra scripta pariter destinare, quibus agnosceretis, eidem fuisse praeceptum ne unquam ordinationes praesumal illicitas. Ne bigamum, et qui virginem non est sorlitus uxorem, atque illitteratum, vel obnoxium, in aliqua parte corporis debilem notatumque modis omnibus ad sacros ordines permittat accedere. Quod etiam de peregrinis atque incognitis vel expetentibus cavere debebit, quia hHjusmodi a venerabilibus prohibentur officiis, ac nihil ex ministeriis atque ornatu postremo de quacunque re quam constat ad ecclesiam pertinere, audeat in alterum qualibet ratione transferre. Heditus et oblationes fidelium in quatuor partes dividat, quarum sibi unam ipsi retineat, alteram clericis pro officiorum suorum sedulitate dislribual, fabricis tertiam, quarum rationem divino est redditurus examini. Sacris quoque ordinibus applicandos, hac observatione promoveat, ut jejunio quar- Ii, septimi et decimi mensis vespere sabbati presby.teros atque diaconos ordinandos esse cognoscat. Venerabilis eliam baptismi sacramentum nisi in festivitate Paschali et Pentecoste tradere non prasumat exceptis aegritudine laborantibus.

---

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp945/tmp945/tmp945.tmp945.opp-lat1.xml.
