# Canones Gelasio Ascripti 38

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, Ad ministerium alicujus ecclesiæ clerici ejusdem promoveantur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/38

a Presbyteri, diaconi, et universi clerici Stomensis (Histoniensis) civitatis pelitorio nobis suggessere porrecto, in ecclesia beati martyris Eleulherii episcopi (quae in supradicta civitatis parochia probatur esse constructa) presbyterum qui constitutus fuerat defecisse; atque in ejus lorum Julianum diaconum ipsius ecclesiæ pro celebritate ipsius loci quantocius debere ordinari. Et ideo, frater carissime, si de ejus vita vel moribus nihil est quod contra canonum veniat statuta, suprascriptum presbyterii honore decorabis, sciturus eum visitatoris te nomine non cardinalis creasse pontificis. Pariter etiam et Felicissimum diaconum in ejus ecclesiæ ministerio si conversatio ejus patitur, subrogabis, ut locus processionis celeberrimus ad mysteriorum consecrationem nec sacerdote indigeat nec ministro.

---

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp945/tmp945/tmp945.tmp945.opp-lat1.xml.
