# Canones Gelasio Ascripti 43

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, Quod servi fugientes dominos suos ad ecclesiam, intercessionem debent quærere n…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/43

Metuentes famuli dominos si ad ecclesiæ septa confugerint, intercessionem debent quaerere, non latebras, ne haec ipsa præsumptio tarditatis temeritatem augeat renitendi. Filius enim noster vir spectabilis Petrus queritur servum suum in ecclesia S. Clementis diutius commorari, cui cum deputasset sacramenta praestari, illum egredi nulla ratione voluisse. Et ideo dilectos supradicti hominis de praeseni cum eo quem elegerit esse mittendos, qui curn de impunitate ejus sacramenta praebuerint, eum statim facies ad dominum suum modis omnibus remeare; aut si in hac pertinacia forte perstiterit, post sacramentum sibi praestitutum reddatur invitus.

---

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp945/tmp945/tmp945.tmp945.opp-lat1.xml.
