Latin
Gelasius Rufino Et Aprili Episcopis
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 44
Unproofread scanNot analysed yet
Quis aut leges principum, aut Patrum regulas, aut admonitiones modernas dicat debere contemni, nisi qui impunilum sibi tantum aestimet transire commissum. Actores siquidem filiæ nostrae illustris et magnificæ feminae Maximæ petitorii nobis insinuatione conquesti sunt Silvestru. n atque Candidum orignarios suos contra constitutiones quae supradictae sunt, et contradictione præeunte a Lucerino pontihce diaco. nos ordinatos. Ideo, fratres carissimi, tantae præva- I ricationis excessus noveritis sagacius inquirendos; et si constiterit querelam veritate fulciri, continuo qui contradictione præcunte non legitime sunt creati [al. consecrati] a sacris officiis repellantur.