# Canones Gelasio Ascripti 48

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, A regimine suspendatur ecclesiæ qui in terram fre. quenter eliditur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/canones-gelasio-ascripti/48

Nuper Foropopulensis 3 Ecclesiae clerici, una cum * Sabino episcopo et Pelagio et laicis propria suggestione reserarunt praesulem suum gravi quadam necessitate vexari, cujus eum dicerent incursione frequenter elisum. Quod ne scandalum fidelibus videretur ingerere, et Ecclesiam Dei ubique positam hac offensione turbare, praecipue cum eodem ipso volente huc se perrexisse firmarent, ad dilectionem vestram scripta direximus, ut Ecclesiae cujus reclor tali casu tenetur astrictus visitationem congruam reddatis. Verum quia nunc idem ipse venit huc pontifex falsaque omnia de se jactata disseminat; sub divini contemplatione judicii, vestraeque conscientiæ, existimationisque respectu rerum fide solertissime persquisita, si aliquando scilicet vel in domo vel in processionc, vel in alio quocunque loco probatur repente a collapsus, vocesque dedisse confusas, et spumas ore jactasse; quanta fieri potest examinatione quaeratur. Quod tamen sive non possit aliquoum factum testificatione firmari, sive nunquam contigisse dicatur; non putandum est nosse sufficere, sed certum manifestumque documentum, quia de tanta re non seRnius agendum est. Faciat rem tua dilectio, frater Rustice, sui moris et aptam magno pontifici, ut eum triginta diehus tecum esse constituas, eumque carnibus indifferenter uti necessaria probatione compellas. i

---

Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp945/tmp945/tmp945.tmp945.opp-lat1.xml.
