Latin
Non mentitur qui animum fallendi non habet
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 52
Unproofread scanNot analysed yet
B. apostolus Paulus non ideo, quod absit, fefellisse credendus est, aut sibi exstitisse contrarius, quoniam cum ad Hispanos se promisisset iturum, dispositione divina majorihus occupatus ex causis implere non potuit quod promisit. Quantum enim ipsius voluntas interfuit hoc pronuntiavit, quod revera voluisset efficere. Quantum enim ad divini secreta consilii (quæ ut homo omnia non potuit licet Spiritu Dei plenus agnoscere) suprema prætermisit dispositione praeventus. Nec quia B. Petrus apostolus divinae reverentiæ ipsi Domino respondit: Non lavabis mihi pedes in æternum, fefellisse, quod absit, aut in sua putabitur minime constitisse sententia; quia mox eidem divinæ voluntati cesserit. et ouod dixerat facturum, a causis astrictus humanae salutis, passus est prona voluntate faciendum.