Latin
Gelasius Firminæ Illustri Feminine
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 55
Unproofread scanNot analysed yet
Ad cumulum vero mercedis vestras pertinere certissimum est, si praedia quæ vel a barbaris vel •Romanis inconvenienter invasa sunt, vestris dispositionibus egentium victu! reformentur. Cujus tanta de provinciis diversis, qua bellorum clade vastatæ sunt, Romam multitudo confluxit, ut vix ei, Deo teste, sufficere valeamus. Conspicitis ergo quantum boni operis acquiratis, si B. Petro apostolo prædia, quæ pro sua uuisaue anima contulit, vestro post Deum præsidio liberata reddantur. Cujus benedictionis eulogias, quas pro affectione dircxi, peto ut grala suscipere mente digneris.