Latin
Gf.lasius Petro Episcopo Potentino
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 58
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum quod vestri portitoris significavit libel- Ius, compertum habemus vos prae manibus habfre negotium insolitum. Pertulit, diaconem quemdam commisisse incestum multis indiciis in vicinia notum. Sed quia nemo potest canonice illud stuprum probare, memoratus diaconus omne meritum recusat inde subire judicium. Ad quod ego multis inevitabilibus curis involutus quanta possum brevitate sic rationabiliter respondeo. Nulla quippe judicia interhomines necessaria essent, si omnes veritates cunctis patuissent. Sequitur ergo perquiri a judice debcre probationem judicii ordine, unde amer non cognoscitur veritas culpæ. Sed cum culpa non ignoratur, nec synodum ei hoc congregari oportere, nec judicium agitari jubemus. Sed sola modulata sententia in concilio tractetur, quae meritum culpæ excedere non videatur. Sicut dictum est antiquis, oculum pro oculo, dentem pro denie, et librata mensura, ideo fuit jussa in lege, ut juxta meritum culpæ damnatio pon. deretur vindictæ. Si quidam fortasse minus capaces in his quae praemisimus propterea vacillant, quia scriptum habent in legibus nostris, De occultis nemo judicetur et judicet. Sed hi tales vigili mente pertractent, quia quod de occultis negatur, sub tacito intellectu de manifestis conceditur. Constat ergo consequenter hoc dici de ipsis occultis, quæ scandalum Ecclesiæ nullum inducunt. Si postquam otiri scandalum contigerit pro crimine, nullo modo est pre tereundum quia Ecclesia et satisfactione pacata quiescat, et sedata remaneat culpa sic publiciter punita, ut etiam habcant timorem. Satisfactio namque illa est, qua innocens quisque manifestatur, a quibus rens credebatur.