Latin
Gelasius Victori, Constantino, Martyrio, Felicissimo, Sorano Et Timotheo Episco…
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 8
Unproofread scanNot analysed yet
Frater et coepiscopus noster Epiphanius sua nobis relatione suggessit, Henenatum et Maurum Beneventanae municipes civitatis in contumeliam religionis acerba nimis et pleciibili contumacia prosiluisse, qui confugientem ad ecclesiæ sepia curialem suum, nec illic quidem tutum, aut de injuria securum esse siverunt, ausi temerariæ menti admittere quod nec potestatibus quidem vel principibus unquam licuit perpetrare, ut hominem in sanctuariis constitutum, captata sacerdotis absentia, reluctantem, reclamantemque violenter abstraherent, quos, quantum nobis sua suggestione patefecit, merito indignos esse sacra communionc judicavit. Et si revera tanti facinoris constat admissum, nostra etiam auctoritas in hac parte consentit. Nec enim ad supplicandum jure debet admiti, ubi admittere sacrilegium non dubitavit. Nullus enim intra limina tantae venerationi deputata utrumque sibi licere existimet pro suae voluntatis arbilrio, ut humilitatem sibi vindicet et furorem. Et ideo, fratres carissimi, supradictos, si manifesta reos facit conquestio, ab omnibus parochiarum vestrarum ecclesiis nostrae præceptionis auctoritate prohibete, ut non solum hi qui in injuriam sanctorum locorum prosiluisse probabuntur merito consequantur pro facti sui qualitate vindiclam, verum etiam cæteri a tali præsumptione ultionis istius timore revocentur.