# Epistolae Et Decreta 116

Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, (Epist. 17.). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/116

Illud, inquit, me non mediocriter facit attonitum, quod iisdem litteris suis Petrum, qui hæreticorum dudum socius exstitisse probetur ct princeps, quod conscientiam dilectionis tuæ meminimus non latere, instructionesque ipsas, quibus fuerit confutatus, nosse confidimus, quemque etiam dubium non sit adhuc extra communionem durare catholicam, sæpeque nos de eodem ex ifia urbe pellendo scripsisse sit certum, ad præfatæ Ecclesiæ regimen existimet provehendum; eumque promittat rectae fidei definitionibus convenire, a cujus utique. sicut superius dixi, consortio tam degit extraneus, quam ab ejus communione discretus est. Ad quam si nunc redire contendit, nisi per satisfactionem Christianis regulis competentem non potest introire: ac perinde non ad fastigium sacerdotalis dignitatis accedere, sed medetæ, quæ post pœnitudinem præbenda est, consequenter aptari: animæ suce cupiens reconciliatus auxilium, non gradum summi honoris affectans, qui diu convincitur fuisse perversus: ne per speciem remeantis non remedium sinceræ salvationis inquirat, sed facultatem. propagandæ pravitatis inveniat. Quo facto non hunc magis ab errore detrahimus, quam perniciem fidelibus irrogamus; eoque modo Chalcedonensis synodi statuta violantes, aditum sæva copulatione grassandi in Ecclesiam lupis rapacibus aperimus. Denique ab eisdem ipsis cum quibus olim a catholica participatione divisus est, pontifex dicitur postulari: ut satis evidenter apparcat non eos rectam fidem velle, sed in præsule proprio nefandi dogmatis quærere potestatem; neque inter ipsos et veraciter sentientes, pax inde possit fida generari, unde hæreticarum mentium crescit funesta damnatio, et catholicorum miseranda captivitas.

---

Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp943/tmp943/tmp943.tmp943.opp-lat1.xml.
