Latin
transmittit, hortaturque ut cum Eutychianistis non communicent, el muneri pasto…
Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta 2
Unproofread scanNot analysed yet
Super autem his frequenter ab apostolica sede, et per beatæ memoriæ sanctum Leonem, et per succes. sores ejus certum est, Graecos fuisse convictos, sicut ipsorum chartis quas apud nos habemus, sine ambiguitate monstratur. Nunc vero quamvis ipsam pestilentiam non audeant profiteri, eos tamen qui talibrus communicaverint, meritoque secundum Chalcedonensis decret a concilii ab aposlolica sede damnati sunt, obstinatique in eadem damnatione defuncti, pernicioso furore defendunt, et eorum recitationem Ecclesiae catholicæ moliuntur ingerere. Quod utique, quod absit, receptis, etiam contagium pravitatis, cui se communione sociarunt, consequenter incurritur, quemadmodum (quod Dominus avertat!) si Arii vel cujuslibet hæretici ad ecclesiasticam recitationem nomen admittitur, simul et consortium detestabilis erroris assumitur. Unde quia errorem quidem fatentur, sed ea sibi putant communonem catholicam conditione laxandam, ut nomina eorum qui prævaricati sunt illis in ecclesia recitare sit licitum, et non tam ipsi corrigerc quam sinceritatem catholicam inficere nitantur contagio perfidorum; dilectionem vestram fraternæ caritatis affectu non destitimus admonere, ut si qui talia seminantes ad vn s'ras regiones forte pervenerint, modis omnibus excludantur, vobisque cum sede beati apostoli Petri, sicut a patribus nostris est tradita illibata communio atque ex omni pirte inconvulsa perduret. Certe si quis aures vestras de hac crediderit subreptione pulsandas, s Ilicitudine pastorali ad nos quam citius referre properetis, ut communi studio, catholicoque tractatu, pro domo unius Domini cuncti catholici conferant sacerdotes; ut quæ orthodoxæ definitioni competunt, intemerata serventur; et quatenus errantibus debeat subveniri, rationabili deliberatione noscatur. Hæc autem vestra dilectio etiam ad contiguas si hi quasque provincias vicinosque pontifices prudenter faciat pervenire, ut Ecclesiarum præsules, universæ veritatis instructione percepta, mortiferam declinare valeant falsitatem. Et subscriptio: Deus vos iucolu. mes custodiat, fratres carissimi.