Latin
Secundum, hos pro solo peccato originali non damnari. Tertium, gratiam ad salut…
Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut autem omnes in condemnationem dicit, utique qui de Adam parente sunt geniti, sic omnes in justificationem vitæ non nisi illos astruit, qui in Christi mysterio sunt. renati. Innumeris talibus instrumentis hæresis Pelagianæ doctrina mortifera, et a nostris est convicta majoribus, et nunc eorum copiosa potest eruditione convinci; ncc debent simplices animos ista turbare, quibus quae non intelligunt secundum ecclesiasticam formam credidisse sufficiet, aut si quis nosse desiderat, interrogare conveniet. De parvulis autem, quod asserit sine sacro bapt smate pio solo originali peccatu non posse damnari, satis impia, sat profaua propositio est; quamvis enim receutesab ulero matruui iu remissionem peccatorum baptizari nullus Christianus ignorat, quod utique non fallaciter, sed vcraciter catholica celebrat Ecclesia, nein sacramentis coelestibus (quod absit) mentita videatur; proinde quia propria non habeant ulla peccata, constat ejus [al. cis] sola prorsus originalia relaxari. Itaque omnibus etiam solis rcmissis vitam per baptismum consequuntur æternam; consequens ett ut solis etiam non remissis, ad æternam vitam pervenire non possint, Unde et Dominus, sicut superius diximus, ait (quod utique nisi baptizar a non convenit): Qui non manduca erit carnem Fi ii hominis, et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso (Joan. VI); sine vita autem esse perpetua quid est nisi in sempiterna morte constituit? quamvis idem sit regnum coelorum quod alterna vita, tamen, ut providentia Dei omnes Pelagianorum nequitias amputaret, non solum dictum est: Qui non fuerit renatus ex aqua et Spiritu sancto non intrabit in regnum coelorum (Joan. III); sed etiam pariter dictum est: Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso. De vita autem aeterna hoc dictum nullus addubitat; quoniam multi non manducantes hoc sacramentum, vitam habere videantur praesentem.