# Epistolae Et Decreta 2.1-17

Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, 2.1 to 2.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.1

Sic sequaces quoque eorum, Timotheum Petrum-. que simili definitione dejecit. Proinde si ea quae in synodo Chalcedonensi pro fide et communione catholica lege apostolica definita sunt, vere certeque sectamini, sicut vestra professione mulliplici continetur; aut successores ab illa synodo damnatorum hisque communicantes abjicite; aut, si istos admittilis, ea quae in illa synodo pro fide et communione catholica et apostolica sunt peracta, non solum falso vos retinere perpenditis, sed insuper tabefactare conamini, et in Eutychianam haeresim sine retractatione reciditis, meritoque a catholicis probamini esse vitandi: quia ut talem pestilentiam perpetuo possemus evadere, ea. quæ contra ipsam ab ea congregatione sanctorum Patrum salubriter decreta leguntur, nullatenus mutilanda, non solum sedis apostolicae præsules, sed etiam Orientalium regionum catholici censuere pontifices. An Petrum dicitis fuisse purgatum, cui communicavit Acacius? Veris assertionibus edocete, hoc ostendite, hoc probate, quibus ille modis, quibus ille regulis ab Eutychiana fuerit professione vel communione mundatus: ut cum id nihilominus evidenti rerum claruerit demonstratione convictum, palam aperteque possitis advertere, aut vos debere cedere veritati, aut adversus hanc manifesta dimicatione confligere. Nec vobis blandiamini, quia fidem catholicam profitemini vos tenere, quia Eutychetis nomen ademistis, quia ea veluti prædicare videamini, quae orthodoxa prædicavit antiquitas. Clamat enim nobis illa evangelica sententia: Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos; aut facite arborem malam et fruclus ejus malos: a fructibus enim arbor cognosdtur (Matth. xn): id est, si voce, si fide, si professione catholica et apostolica fideliter veraciterque gloriamini, hujus et communionem recipite. Si vero hæreticorum, scilicet a.mnatorum, vel his aut successoribus eorum communicantium, communio vobis placet, quid statis? quid circumspicitis? sinui et eorum aperte manifesteque, remotis obstaculis dogma defendite. Quid enim juvat? imo et satis gravai, dictis polliceri quod factis negatur, ut non solum ipsa per se hæresis Eutychiana, quam sit funesta Christiano sacramento, possitis agnoscere, s quanta et quam gravia hxresis ista in sui delini.

---

Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp943/tmp943/tmp943.tmp943.opp-lat1.xml.
