Latin
2.136 to 2.150
Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta 2.136-150
Unproofread scanNot analysed yet
Nam et quid ageretur de fide catholica, si intelligere voluissent, ignorare non poterant, cum viderant catholicos pontifices nulla. synodi discussione, nullo concilio, praecipue cum novas causas esse perpenderent, toto Oriente depelli, et cæteri quid caverent, ex illorum discere qualitate potuissent. Restat igitur ut iNius partis eos fuisse sit clarum, cui se post tot experimenta dcdiderunt, meritoque ab apostolica sede, cæterisque catholicis non jam consulendi erant polius, sed notandi. a Risimus autem, quod prærogativam volunt Acacio comparari, quia episcopus fuerit regiæ civitatis. Nunquid apud Ravennam, apud Mediolanum, 7 Sirmium, apud Treviros, multis temporibus non constitit imperator? Nunquidnam harum urbium sacerdotes ultra mensuram sibimet antiquitus deputatam, quidpiam suis dignitatibus usurparunt? Nunquid Acacius, ut Joannem qualemlibet hominem, catholicum tamen a catholicis ordinatum, de Alexandria excluderet, Petrumque in hæresi jam detectum [al. dejectum] atque damnatum, absque sedis apostolicæ consultatione reciperet, aliqua synodo saltim iilic habita, hoc audacter arripuit, ut Calendonem de Anliochia pelleret; hæreticumque Petrum, quem ipse quoque damnaverat, absque notitia sedis apostolicæ rursus admitieret. aliqua synodo id fecisse monstraur? Si certe de dignitate agitur civitatum, secundas sedis et tertiae major est dignitas sacerdotum, quam ejus civitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur, sed nec inter metropolitanorum jura censetur: nam quod dicitis, alia potestas est regni sæcularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum. Sicut enim quamvis parva civitas praerogativam præsentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. Sit clara urbs illa potestate praesentis imperii, religio tunc sub eadem [al, eodem] firma, tunc lihera, tunc provecta consistit, si potius hoc præsente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram. 9 (Postremo si sibi de imperatoris præsentia blandiuntur, et inde putant Constantinopolitanæ civitatis cpiscopi potiorem fieri posse personam; audiant Marcianum ejusdem principem civitatis, posteaquam pro augmento urbis ipsius sacerdotis intercessor accedens, contra regulas obtinere nihil potuit, sanctae memoriæ papam Leonem summis laudibus prosecutum quod canonum regulas violari nulla fuerit ratione perpessus.