# Epistolae Et Decreta 2.32-42

Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, 2.32 to 2.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.32

laic dum Acacium certis comperisset indiciis 8 a communione catholica deviasse, diutius ista non credens, quippe quem noverat exsecutorem sæpe necessariæ dispositionis suæ contra hæreticos exstitisse, per triennium fere litteris destinatis eumdem monere non destitit, sicut per diversos missa frequenter scripta testantur. 10 — Quibus ille cum debito [al. tanquam debito] silentio diu non respondere proponeret, episcopalis quoque directa Icgatio est, ac nihil ominus pagina destinata quae præmoneret cum suorum ante meminisse gestorum. et quæ primitus pro fide catholica desudasset, oportere respicere. Contestans, et blandiendo paritcr Et minando, ne se a corpore catholicæ unitatis abscinderet: simulque quoniam hunc Joannes secundae sedis antistes gravibus pulsaret objectis, ad primæ sedis audientiam cohortatus est, vel venire debere vel mittere. Licet enim synodus iteranda non esset, tamen congrueret, ut cujuslibet civitatis episcopus primae sedis judicium non vitaret, ad quod convenerat secundæ sedis antistes, qui nisi a prima sede non posset audiri, II præcipue qui præjudicatis animis nulla synodo a Græcis fuisset exclusus; etiam apud eos causam suam nec posset omnino dicere, nec deberet: quia ab infcrioribus episcopis potior, nisi a prima sede (sicut diclum est) vel discuti potuisset, vel si ita ratio postulasset addici etiam cunctis Orientatibus episcopis cum ipso Acacio in Petri communionem recidentibus cum secundae sedis episcopus catholicus ab externæ communionis hominibus esset nullatenus judicandus. Sed Acacius non solum despexit satisfacere postulatis, verum etiam ipsam legationem se. dis opostolicæ blandimentis, praemiis, perjuriisque deceptam, quibus ei cum imperatore promisit, integram præsulis apostolici causam de omnibus esse servandam Petri communione pollutam redire per. fecit, in tantum sedis apostolicæ despiciens polestatem, ut non solum ejus auctoritati non cederet' sed etiam potius in consortium communionis externae per legatos suos niteretur abducere; fieretque apostolicae sedi necessitas eos ipsos quos direxerat sacerdotes honore pariter et communione privare, na tali contagione videretur infecta, satisque monstraret non se Acacii specialiter odisse personam, sed respuere fœdera perditorum: quae ctiam in suis pontificibus detestata convenienter horreret, nihilominus autem litleris suis Acacius indicarat;

---

Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp943/tmp943/tmp943.tmp943.opp-lat1.xml.
