Latin
2.35 to 2.48
Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta 2.35-48
Unproofread scanNot analysed yet
Qui cum superbissimo præflatus spiritu thronum humilitatis altius efferre conatur quam decuit, et praesumptionibus suis aditum undecunque conquirit,simulque per fas et nefas calcat et transit inviolabilia statuta sanctorum, cum ipso quem imitatus est auctore superbiæ, in profundissimam ruinam dejectus, id dereliquit Ecclesiæ, unde lugerent pacifici, fidelesque et humiles flerent. Si enim ille modum temperata potestate servasset, nec Petrum hæreticum, nullo regulari ordine absolutum, pro ejus audaci temeritate, in sua societate hodie Ecclesia suspiraret assumptum; nec caminatis quae omnium virtutum est perfectio, et sine qua secundum Apostolum inania sunt universa quæ facimus (1 Cor. v), tanta filii pacis dispendia paterentur, nec mordendo invicem, consumerentur invicem. Sed quolibet modo dicatur Petrus esse susceplus, apparet tamen eum fuisse hæreticum, qui pœnituisse pro perversitate defenditur; et quod pravus et infidelis fuerit, et de Ecclesia ecclesiastico jure projectus, ambigi dubitarique non potest. Sed concedamus paulisper poenituisse eum, quod nullatenus verum est; videndum ergo est quomodo, id est ulrum qui ordine competenti, regulari severitate excisus et exstirpatus est, poenitens recte et consequenter receptus sit. Sed nunquam docebitur, nunquam monstrabitur, nunquam omnino probabitur ejus purgationem fuisse legitimam, quæ non est competentibus regulis celebrata. Secundæ enim sedis antistitem nec expellere quisquam, nec revocare, sine primæ sedis assensu, vel potuit, vel debuit. Nisi forte confuso jam ordine rerum atque turbato, nec prima, nec secunda, nec tertia sedes debeat observari, vel suscipi secundum antiqua statuta majorum, et sublalo capite, ut videmus, omnia membra vario inter se compugnent certamine, fiatque illud quod de populo scriptum est Israel: In illo tempore, non erat dux in Israel: unusquisque quod placitum erat in oculis suis faciebat (Judic. xxi ). Qua enim ratione vel consequentia aliis sedibus defendendum [al. deferendum] est, si primæ beatissimi Petri sedi antiqua et vetusta reverentia non defertur, per quam omnium sacerdotum dignitas semper est roborata atque firmata, trecentorumque decem et octo Patrum invicto et singulari judicio vetustissimus judicatus [al.