# Epistolae Et Decreta 2.55-68

Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, 2.55 to 2.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.55

et velut (quod absit) Christi remediis non egere. Ait ergo: Scio enim quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum; nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio: non enim quod volo hoc facio, non ego operor illud, sed quod ha. bitat in me peccatum (Rom. VII). Item: Condelectur enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, ac captivum me ducentem in lege peccati, quæ est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid.). Quare se igitur miserum hominem appellat? quare se gaudet per Christi gratiam, de mortis corpore liberari, si nullis affectibus humanae miseriæ pulsabatur, si nullis fnfestabatur, ex quibus liberaretur incursibus? Item idem: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: hæc enim invicem adversantur, sibi, ut non quæ vultis illa faciatis. Non enim quæ vult spiritus perficit, ne de perfectione superbiat (Gal. v); et idem: non perficit caro quæ vult ut sic humanae conditionis admoneat.

---

Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp943/tmp943/tmp943.tmp943.opp-lat1.xml.
