# Epistolae Et Decreta 2.75-82

Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, 2.75 to 2.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.75

itemque sanctæ memoriæ Flavianum pontificum [al. additur Græcorum] congregatione damnatum, pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit, potiusque qui illic receptus fuerat [at. quia illic receptus non fuerat], Dioscorum secundæ sedis præsulem sua auctoritale damnavit, et impiam synodum non consentiendo submovit, ac pro veritate, ut synodus Chalcedonensis fieret, sola decrevit 4 — in qua pontificibus innumeris, qui latrocinio corrucrant Ephesino, vcniam poscentibus, sola conc ss t, et in sua perfidia permanentes, nihilominus sua auctoritate prostravit: quam congregatio quæ illic pro veritate reparanda collecta fuerat, est secuta; quoniam sicut id quod prima sedes non probaverat, constare non potuit, sic quod illa censuit judicandum, Ecclesia tota suscepit; ubi etiam conscquenter ostenditur, quia male gesta synodus, id est, contra Scripturas sanctas, contra doctrinam Palrum, contra ecclesiasticas regulas, quam tota merito Ecclesia non recepit, et praecipue sedes apostolica non probavit, per bene gestam synodum, id cst, secundum Scripturas, secundum traditionem Palrum, secundum ecclesiasticas regulas, pro fidc catholica et communione prolatam, quam cuncta recepit Ecclesia, quam maxime sedes apostolica comprobavit, et debuerit et potuerit immutari; bene vero gestam synodum juxta supradictum modum, nova synodo nullatenus immutandam. Proinde si Eutychen fatentur hæreticum, male gestam apud Ephesum synodum, qua est receptus, pariter fatebuntur, ct per bene gestam synodum Chalcedonensem, quod Eutyches vel curo co sentientes talia sunt rejecti, vclint nolintque, consentient, atque ideo bene gestam synodum novis exagitationibus refricari non licuisse cognoscant. Qui si forsiian dixerint, eo tenore Ephesinam quoque synodum non licuisse mutari, rursus haec eadem quæ supra deprompsimus, planius repetita perpendantur, id est, quia contra fidem, contra veritatem communionemque catholicam vereque Christianam, non recte gesta synodus legitima synodo pro fide, veritate, communioneque catholica, vereque Christiana, modis omnibus secludenda est, et injusta synodus justa synodo submovenda.

---

Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp943/tmp943/tmp943.tmp943.opp-lat1.xml.
