Latin
Tituli Decretorum Papæ Gelasii
Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta 32
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXV. —De locorum consecratione sanctorum, quamvis super ius (Cap. 4) strictim fuerit comprehensum nobis quoque patefactum est, quod absque præcepto sedis apostolicænonnulli factas ecclesias vel oratoria sacrare præsumant: hoc sumus tamen indicio detestabiliore permoti, quod in quocunque [al. quorumcunque] nomine defunctorum, et (quantum dicitur) nec omnino fidelium, constructiones ædificatas sacris processionibus [AI. ,professionibus] audacter instituere memorantur: quæ quoniam tam acerba iam dura sunt 4, si revera Christianitatis affe. ctus in illis regionibus certus et fixus est, et districtius ista quærantur, et a quibus fuerint gesta, prodantur: quoniam sicut latentibus in hac atrocitate nominibus non exstat, in quem sententia debita proferatur; ita cum manifestis fuerit documentis expositus, quem [forte quam] tanti scelcris poscit immanitas, non effugiet [forte vitabit ullatenus ultionem.