# Epistolae Et Decreta 32

Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, Tituli Decretorum Papæ Gelasii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/32

CAP. XXV. — De locorum consecratione sanctorum, quamvis super ius (Cap. 4) strictim fuerit comprehensum nobis quoque patefactum est, quod absque præcepto sedis apostolicænonnulli factas ecclesias vel oratoria sacrare præsumant: hoc sumus tamen indicio detestabiliore permoti, quod in quocunque [ al. quorumcunque] nomine defunctorum, et (quantum dicitur) nec omnino fidelium, constructiones ædificatas sacris processionibus [AI., professionibus] audacter instituere memorantur: quæ quoniam tam acerba iam dura sunt 4, si revera Christianitatis affe. ctus in illis regionibus certus et fixus est, et districtius ista quærantur, et a quibus fuerint gesta, prodantur: quoniam sicut latentibus in hac atrocitate nominibus non exstat, in quem sententia debita proferatur; ita cum manifestis fuerit documentis expositus, quem [forte quam] tanti scelcris poscit immanitas, non effugiet [forte vitabit ullatenus ultionem.

---

Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp943/tmp943/tmp943.tmp943.opp-lat1.xml.
