Latin
Tituli Decretorum Papæ Gelasii
Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta 5
Unproofread scanNot analysed yet
XXV. De sacris locis noviter institutis, quamvis superius dictum sit, hoc nunc tamen adjicitur, ut nulla basilica sub defunctorrum constructa nomine dedicetur. XXVI. Quod nefas sit feminas sacris altaribus ministrare, vel aliquid ex his quæ virorum sunt officiis deputata præsumere. XXVII. Quod in unaquaque ecclesia cui episcopus præest, tam de redditibus quam de fidelium oblætionibus quatuor debeant fieri portiones: ut una sit episcopi, alia clericorum, tertia pauperum, quarla ecclesiæ fabricis applicetur.