Latin
71 to 87
Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta 71-87
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce quae faciunt omnia adversa, et inimica nobis, non Lupercalia, quae sunt pro vestra salute sublata. Sed quid dicitis vos ipsi qui Lupercalia defenditis, et agenda proponitis? Vos eadem pretiatis, vos eorum cultum celebritatemque vilem vulgaremque redditis. Si ostensio Lupercaliorum nobis adversa procuravit, vestra culpa est; qui quod vobis singulariter prodesse putatis, negligentissime, et non longe impari cultu et devotione ea ducitis celebranda, quam profanitatis vestrae celebravere majores. Apud illos enim nobiles ipsi currebant, et matronae nudato publice corpore vapulabant. Vos ergo primi in Lupercalia commisistis: satius fuerat non agere quam ea cum injuria celebrare; sed* deduxistis venerandum vobis cultum, et salutiferum quem putatis, ad viles trivialesque personas, abjectos et infimos. Si vere ergo profitemini hoc sacrum, ac potius. exsecramentum, vobis esse salutare, ipsi celebrate more majorum, ipsi cum amiculo nudi discurrite, ut rite vestræ salutis ludibria peragatis. Si magna sunt, si divina, si salutifera, si in his vitae vestræ pendet integrUM, cur vos pudet per vos ipso' talia celebrare? si pudet et dedecus est, itane salutiferum est et divinum profuturum, quod vos ipsi dedecus esse fateamini? Nemo religionem profitetur, quam per se exsequi prorsus erubescit et refugit; ipsa verecundia vestra vos docent crimen esse publicum, non salutem et non Divinitatis cultum, de quo sapiens nullus erubescit, sed instrumenta pravitatum, quibus mens vestra contra semetipsam testimonium ferens, quod gerendum profitetur, erubescit implere. Castores vestri certe, a quorum cultu desistere noluisiis, cur vobis opportuna maria minime præbuerunt, ut hiemis tempore venirent huo navigia cum frumentis, et civitas inopia minime laboraret? an diebus sequentibus hoc futurum est aestatis, a Deo constitutum beneficium est, non Castorum vana persuasio? Dicite nobis nec Christiani, nec pagani, ubique perfidi, nusquam fideles, ubique corrupti, nusquam integri, qui tam utrumque tenere non potestis, quam sibi utrumque contrarium est.