Latin
Gelasius In Decretis Dulcio Defensori
Pope Gelasius I, Fragmenta 2
Unproofread scanNot analysed yet
Experientia tua præsenti admonitione susscepta filiis nostris viris magnificis Æmiliano magistro Inilitum, et Cunstantino judici, et Ampelio ex nostra exhorlatione dicere non omittat. Ecce, sicut magnitudinis vestrae desiderium postulavit, sine mora aliqua, et sine ullo dispendio, ita ut nec ipsas dare ecclesiasticis officiis consuetudines sineremus, Anastasium diaconem Lucerinæ civitati ordinavimus sacerdotem. Propterea nunc magnificentia vesira ejusdem episcopi vel Ecclesiæ Lucerinæ utilitatibus in universis quae sunt necessaria libenter impendat, et competentia vigilantiæ suae tribuat Christiana devotione solatia.