# Fragmenta 4

Pope Gelasius I, Fragmenta, ( Ex Baluzii Miscell.). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/fragmenta/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/fragmenta/4

Licet regulis contineatur antiquis, parochias uni. cuique ecclesiae pristina dispositione depntatas, nulla posse ratione convelli, ne per consuetudinem pessimam exemp4i mali temeritate crescente, ubique universalis confusio nasceretur, jam in decretis nostris ante non multum temporis destinatis, omnia iussimus, qua taliter fuerant invasa, restitui. Sed quia temeritas pervadentium legem sibi putat posse generari, si sceleri suo pertinaviam retentionis adjungat, ea quæ inter fratrem et coepiscopum nostrum Constantinum Camiscanæ Ecclesiae sacerdotem, et directos ab Anconitano pontifice decrevimus, per vos impleri cupimus. Tunc formam in cæteris cogitationibus quæ sit sequenda perscripsimus. Nulla igitur præsumptione statum parochiarum, qui perpotuæ aetatis firmitate duravit, patimur immutari, quia neque negligentia pontificis, neqne temporalis adjectio, quae per incuriam forte generatur, nec ignavia faciente consensus, nec surripiente supplicatione praeceptio divellere potest semel dioecesim constitutam, ex qua semper ad regenerationem atque consignationcm plebsidevota consistit.

---

Pope Gelasius I, Fragmenta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp944/tmp944/tmp944.tmp944.opp-lat1.xml.
