# Fragmenta 5

Pope Gelasius I, Fragmenta, De rebus ecclesiæ in quatuor partes dividendis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/fragmenta/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/fragmenta/5

Vobis et famae vestra consultum duximus, ut pontificis vestri loco vobiscum ab eodem aliquis a. brogetur, qui ejus nomine pariter universa disponat, quatenus omnia praedia ad vestrum revocetis studium, ne cuiquam clerico pro portione sua solum aliquod ecclesiæ putetis esse deputandum, ne per incuriam negligentiamque minuatur, sed omnem pensionis summam ex omnibus prædis rusticis urbanisque collectam ad antistitem deferatis. Ex qua tamen collectione habeatur ratio, quod ad causas vel expensas accedentium necessitatum opus esse perspicitur, ut de medio sequestretur, et quartæ portiones vel fidelium oblationes de hac fiant modis omnibus pensione, ita ut unam sibi tollat antistes, aliam clericis pro suo judicio et electione dispertiat, tertiam pauperibus sub omnium conscientia faciat erogari. Fabricis vero quod competit ad ordinationcm pontilicis erogatione vestra decernimus pendendum. Si quid forte ab annua remanebit expensa, electo idoneo ab utraque parte custode condatur in thecis, ut si major emerserit fabrica, sint subsidio quae diversi temporis diligentia potuerint custodiri, aut certe ematur possessio, quae utilitates respiciat communes.

---

Pope Gelasius I, Fragmenta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp944/tmp944/tmp944.tmp944.opp-lat1.xml.
