Latin
Letter 1
Pope Hilarius, Epistolae 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam religiosus, sancto Spiritu congregante, conventus horlalur, ut a quæcunque pro disciplina ecclesiastica necessaria sunt, cura diligentiore tractemus: si placet, fratres, ea quæ ad ordinationum tenorem pertinent, juxta divinæ legis praecepta et Nicaenorumcanonumconstiluta, itaadjuvante Domino in omne ævum mansura solidemus, ut nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones, vel apostolicæ sedis decreta temerare: quia nos, qui potissimi sacerdotis administramus officia, talium transgressionum culpa respiciet, si in causis Dei desides fuerimus inventi: quia meminimus, quod timere debemus, qualiter comminetur Dominus negligentiæ sacerdotum, siquidem reatu majore delinquit, qui potiori honore perfruitur: et graviora facit vitia peccatorum, sublimitas dignitatum.