# Epistolae 10-2

Pope Hilarius, Epistolae, Letter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius/epistolae/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hilarius/epistolae/10-2

Dilectissimis fratribus episcopis provinciæ Vienhensis, Lugdunensis, Narbonensis primae et secundae, Alpinæ, llilarus episcopus. Etsi meminerimus fraternitatem vestram ea quæ sunt a nobis statuta retinere, nec aliquid ex his dissimulare quæ scripsimus: ut scilicet pro disciplina ecclesiastica, et pro causis quas inter Domini sacerdotes oboriri plerumque non dubium est synodalia quotannis concilia, quorum maxime in fratre et coepiscopo nostro Leontio Arelatensis Ecclesiae sacerdote summam placuit esse, celebrentur; nec aliud fieri posse credamus quam quod pro oommunis Domini domo nostra ordinatio vobis placitura constituit: tamen repetitis litteris eadem nunc quoque observanda decernimus; praecipue cum gravissima Viennensis civitatis episcopus involvatur offensa, in iHjuriam fratris et coepiscopi nostri Leonlii Deensihus antistitem consecrando. De cujus facto vindictae congruae sententiam differentes, relationi fratrum quæ interim fuerant visa respondimus. Sed quoniam tanti excessus majorem nobis sollicitudinis materiam de. tulerunt, haec ad universam caritatem etiam per fratrem et cœpiscopum nostrum Antonium scripta direximus, quibus admonita communis omnium sollici- Ludo procuret, ne quisquam fratrum in alterius proruplurus injuriam, transcendat terminos a venerandis Patribus constitutos. Unde omnia quæ a nobis sunt per fratres et coepiscopos nostros Faustum et Auxanium definta roborantes, congregationes annuaa, ordinante fratre et coepiscopo nostro Leontio, admonitis metropolitanis, quod sæpe dicendum est, iis locis celebrare dignemini, ad quae conveniendi nulla sit cuiquam commeantium difficultas. Cui diligentiae etiam provisio adhibenda est, ut opportunitas quemadmodum locorum, ita constituatur et temporum: ut inexcusabilior quisquis tam necessarium et salubre constitutum nostrum negligendum putaret, appareat, fratres carissimi. Illius autem confirmationem, quem Viennensis episcopus alienum, et ad se minime pertinentem, graviter ordinare præsumpsit, fratris et coepiscopi nostri Leontii reliquimus voluntati; quem confidimus non praeter humanitatem pensare quæ justa sunt. Deus vos incolumes custudiat, fratres carissimi.

---

Pope Hilarius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp917/tmp917/tmp917.tmp917.opp-lat1.xml.
