# Epistolae 11.2.17-25

Pope Hilarius, Epistolae, 11.2.17 to 11.2.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius/epistolae/11.2.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hilarius/epistolae/11.2.17

Sicut ergo et vestrae dilectionis relatio, et fratris et coepiscopi nostri Antonii insinuatio reseravit, claret prædictum privilegia certis conclusa terminis velle perdere plus volendo, qui abusus fratris et consacerdotis Leonii moderantia, Deensibns contra fas episcopum, etiamsi est meritus, non timuit consecrare. In quo factum ejus convenerat sic resolvi, ut juxta eorum quæ perpetrata sunt qualitatem, non sine jacura proprii ordinis, etiam illum a sacerdotali con. sortio submoveri cerneret, quem creavit indebite, quemque indignissime fecisse convincitur, correptum justa ultione sentiret, ne conceptæ audacia: incastigata temeritas licentiae se peperisse putaret exempium. Verum ad Ecclesiarum quietem tantae transgressionis vulnera, memores apostolicae sapientiae, curari volumus ante fomentis, ut corporis nostri membrum forte sanandam in integritatem pristinam per mitiora medicamenta revocetur, nec credatur negligi quod interim non monetur abscindi. Praevia medendi semper austeritatis est lenitas, nec omnis ferro statim culpa compescitur, aut inexplorato vel quod facile prodesse.possit offertur. Nunc enim temporis opportunitas, nunc languentis necessitas, nunc medicinæ ipsius et modus est quaerendus et qualitas; ut cmnis per sapientiam facta in vitiis reprimendis sollicitudo curantis gaudeat reparatione quod salvat, nec careat moderationc quod resecat. His igitur vestra fraternitas graviter prudenterque perpensis, talia apud nos dissimulari posse non æstimet, in quorum se maxime contumeliam, qui non immerito pulsatur, erexit. Fratri enim nostro Leontio nihil constituti a sanctae memoriæ decessore meo juris potuit abrogari, nihil valuit, quod honori ejus debetur, auferri: quia Christianorum quoque principum lege decretum est, ut quidquidEcclesiis earumque rectoribus, pro quiete omnium Domini sacerdotum, atque ipsius observantia disciplinæ, in auferendis confusionibus apostolicæ sedis antistes suo pronuntiasset examine, veneranter accipi, tenaciterque servari, cum suis plebibus caritas vestra cognosceret: nec unquam possent convelli quae et sacerdotali ecclesiastica præceptione fulcirentur et regia.

---

Pope Hilarius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp917/tmp917/tmp917.tmp917.opp-lat1.xml.
