# Epistolae 11.3

Pope Hilarius, Epistolae, Letter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius/epistolae/11.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hilarius/epistolae/11.3

I. Unde nostrae moderationis nomen tenentes, ad Veranum fratrem et coepiscopum nostrum scripta direximus, ut praedictum ex nostra delegatione conveniat, quatenus quid de eo retuleritis agnoscat: quia onerosum esse non debei, delinquentem fratrem de propriis excessibus increpare, quibus prxceptum constat frequenter ignoscere. Necesse est autem, si nullum correctionisejus indicium sumpserimus (qnod illa est professione retinendum, qua definitionem sedis apostolicae periculo ordinis sui semper conservandam sine ulla deinceps transgressione testetur), ad Arelatensem Ecclesiam easdem quatuor civitates, quarum non fuit aut non fuerit Mamerlus episcopus ordinatione contentus, esse revocandas. Quod etiam tunc oportebit fieri, si ullus unquam post eum, quem nunc caritate corripimus, et ulterius ab illicitis confidimus abstinere, praesumptionis hujus imilator exstiterit.

---

Pope Hilarius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp917/tmp917/tmp917.tmp917.opp-lat1.xml.
