# Epistolae 23

Pope Hilarius, Epistolae, Dilectissimo fratri Leontio Hilarus papa. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius/epistolae/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hilarius/epistolae/23

Miramur fraternitatem tuam ita legis catholicae immemorem esse, ut quaeque iniqua, et contra Pa. trum nostrorum statuta, in provincia quae ad monarchiam tuam pertinet, si ipse aut non vis, aut non potes, etiam nec nos silentii tui taciturnitate permittas corrigere. Siquidem quod et rumore cognovimus, et quantum diligenter a diacono Joanne, qui a magnifico viro filio nostro Friderico litteris suis nobis insinuatus est, requisivimus, quod iniquissima usurpatione quidam Hermes episcopatum civitatis Narbo* nensis exsecrabili temeritate præsumpserit. Quam rem decuerat sanctitatem tuam ut nobis in vestigio indicaret. Qua de re, frater carissime, monemus, III si fides adhibeatur assertis, seposita excusatione, ad nos tam tuae dilectionis, quam fratrum nostrorum, aut per portitorem litterarum, aut per quem ipsi elegeritis, subscriptam manuum vestrarum relationem transmittatis; ut quod definire possimus recurrenti pagina possitis agnoscere. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data III nonas Novembris (anno Cbr. circ. 462).

---

Pope Hilarius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp917/tmp917/tmp917.tmp917.opp-lat1.xml.
