# Epistolae 3-2

Pope Hilarius, Epistolae, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius/epistolae/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hilarius/epistolae/3-2

Dilectissimo fratri Ascanio Hilarus episcopos. Divina circa nos gratiæ memores esse debemus, qui nos per dignationis suæ misericordiam [gratiam] ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, utmandatis ipsius inhærentes, et in quadam sacerdotii [sacerdotum] ejus specula constituti, prohibeamus illicita, et sequenda doceamus. Unde directis per Trajanum subdiaconum nostrum litteris admonemus, ut quae male sunt facta, corrigantur. Et miramur admodum dilectionem tuam Barcinonensium petitiones non solum nulla auctoritate retudisse, verum etiam, directis ad nos liueris, consummationem [consensionem: ita et cod. Just.] pravi desiderii postulasse, adhibendo in epistolarum prooemio concilii mentionem: tanquam culpæ minuerentur excessus per multitudinem imperitorum [impetitorum. Forte petitorum]. cum si etiam sub significatione [subsignationem] unusquisque sui nominis tecum pariter retulisset, et subscriptiones proprias factas [fratres] singulis commodassent [commendassent], dilectionem tamen tuam rei, de qua [quæ] displicet, summa tangebat: quia pro loco et honore tibi debito, caeteri sacerdotes docendi fuerant, non sequendi. Unde sicut in generalibus litteris indicavi, Irenæus ad propriam revertatur Ecclesiam, et Barcinonensibus de suo clero protinus consecrelur antistes, cui tamen statuta canonum et apostolica praecepta concordent. Et licet hi qui praeter notitiam atque consensum tuae dilectionis ordinati sunt sacerdotes, cum suis debuerint auctoribus 6ubmoveri: ne quid tamen in tanta necessitate decernamus austerum, eos qui episcopi facti sunt, ita volumus permancre, ut in apostolicis praeceptionibus et statutis sanctorum Patrum non reperiantur obnoxii, ac deinceps nihil, quod contra disciplinam ecclesiasticam veniat sicut hactenus factum est perpetretur. Tuae sollicitudinis est, frater carissime, omnia debita tibi auctoritate tueri, et illicilis non modo non praebere assensum, sed etiam cuncta, quae contra regulam facta reperer is, coercere: atque ante omnia, quae sola unitate [humanitate] decernimus, Irenaeum ad Ecclesiam suam redire compelle. Ad quam sponte potius redire [remeare] debebit, si a sacerdolali consortio non [deest negatio in cod. Just., eademaue su perflua] metuit separari. Nec unius Ecclesiae duo esse permiuanlur antistites, quod opportunius supradicti subdiaconi fieri delegamus instantia, quem etiam pro conservanda Ecclesiae disciplina, commeare ad Hispanias, dispositionis nostrae fecit auctoritas. Deus autem incolumem te custodiat, frater carissime.

---

Pope Hilarius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp917/tmp917/tmp917.tmp917.opp-lat1.xml.
