Latin
Dilectissimo fratri Leontio Hilarus
Pope Hilarius, Epistolae 31
Unproofread scanNot analysed yet
Qualiter contra sedis apostolicæ veniens constituta, sacerdotalem modestiam Mamertus episcopus Viennensis excesserit, dilectionis tuæ debuimus relatione cognoscere, ut ausibus talibus maturum et justa ecclesiasticarum ordinem regularum congruam judicium proferremus. Quantum enim filii nostri, viri illustris, magisti i militum Gunduici sermone est indicatum, prædictus episcopus invitis Deensibus, et qui ad ecclesiarum ejus numerum, quem ei apostolicæ sedis deputavit auctoritas, sicut in scriniis nostris tesimus, minime pertinebant, hostili more, ut dicitur, occupans civitatem, episcopum consecrare præsumpsit. In quo, frater carissime, si ita est, quam multiplex culpa sit, pronuntiare possimus, nisi judicii ut diximus, et moderatio nobis esset, et ordo servandus. Atque ideo memor sollicitudinis,quam dilectioni tuae scis esse commissam, quidquid nunc ad notitiam nostram brevi insinuatione delatum est, in conventu synoJali, qui secundum statula nostra annis singulis te sibi præsidente est congregandus, discutere quæ sunt acta debebis, et a pracdicto rationem facti sui sub universo cœtu fraternitatis exigere, ac deinde omnium litteris nostrae intimare notitiae: ut quod sancto Spiritu dictante est faciendum, ad comprimendos conatus illicitos ordinemus. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Datavi idus Octobris (anno Chr. 463), Basilio viro clarissrmo con-. sule.