Latin
Tarraconensium Episcoporum Ad 4 Hilarum Papam
Pope Hilarius, Epistolae 5
Unproofread scanNot analysed yet
De ordinatione episcopi per Silvanum,Calaguritanum episcopum contra Patrum regulas et Nicænos canones facta apud Romanum pontificem conqueruntur, eumque consulunt, quid in hoc casu facere, aut qua. ratione abusibus ejusmodi occurrere debeant. Domino beatissimo, et apostolica reverentia a nobis in Christo colendo papae Hilaro, Ascanius episcopus; et universi episcopi Tarraconensis provinciae. Etiamsi nulla exstaret [dictaret] necessitas ecclesiasticae disciplinae, expetendum re vera nobis fuerat illud privilegium sedis vestrae, quo susceptis regni I clavibus post resurreciionem Salvatoris, per torum orbem beatissimi Petri singularis prædicatio universorum illuminationi prospexit: cujus vicarii principatus sicut eminet, ita metuendus est ab omnibus, et amandus. Proinde nos Deum in vobis penitus adorantes, cui sine querela servitis, ad fidem recurrimus apostolico ore laudatam, inde responsa quærentes, unde nihil errore nihil prasumptione, sed pontificali totum deliberatione praecipitur. Cum hæc ita se habeant, est tarnen inter nos falsus frater, cujus praesumptionem sicut diutius tacere non licuit, ita et loqui futuri judicii necessitas imperavit. Silvanus quidam episcopus Calagurae in ultima parte nostræ provinciæ constitutus, divinationes [ordinationes] sibi indebitas usurpando, humilitatem nostram ad hoc usque perduxit, ut contra ejus vanissimam superstitionem sedis vestrae unicum remedium flagitemus. Hic namque jam ante septem aut octo amplius annos, postponens Patrum regulas, et vestra instituta despiciens, nullis petentibus populis episcopum ordinavit: cujus praeproperum factum existimantes fraterna et pacifica posse admonitione sanari, profecit in pejus. Denique contra vetustatem canonum, contra synodi constituta, alterius fratris nostri presbyterum, spiritu tantum præsumptionis accensus, in eodem loco, qui illi fuerat destinatus, cui invito et repugnanti imposuerat manus, et qui nostro jam coetui fuerat aggregatus episcopum fecit. Hinc factum est, ut de ejus miserrima temeritate ad nos Cæsaraugustanæ urbis episcopus frater noster referret, cujus diligentia et sollicitudo admodum prospexerat, gi in aliquo profuisset. Siquidem cunctis in vicinia positis episcopis, ne se schismatico adjungerent, frequentissime contradixit: sed obstinatione damnabili totum, quod erat illicitum, et quod nobis pudor est dicere, non erubuit solus ille committerc. Proinde quia bis præsumptionibus, quae unitatem dividunt, quæ scbisma faciunt, velociter debet occurri: quæsumus sedem vestram, ut quid super hac parte observare velitis, apostolicis affatibus instruamur: quatenus fraternitate collecta: prolatis in medium venerandae synodi constitutis, contra rebellionis spiritum vestra auctoritate subnixi, quid oporteat de ordinatore et de ordinato fieri, intelligere, Deo adjuvante, possimus. Erit profecto vester triumpbus, si apostolatus vestri temporibus, quod sancti Petri cathedra obtinet, catholica audiat Ecclesia, si novella zizaniorum semina fuerint exstirpata. Et subscriptio. Orantem pro nobis sanctum apostolatum vestrum jugi ævo divina conservet aeternitas.