Latin
Letter 6
Pope Hilarius, Epistolae 6
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectioni meae; quæ circa Ecclesias Gallicanas, omnesque in eis Domini sacerdotes, etiam in inferiori gradu positos, abundat, multum accedit augmenti, quod per virum spectabilem Pappolum filium nostrum sermonis tui ad me sunt delata principia. Ex quo tamen conjicio, paginam meam, quam dudum de episcopatus mei primordiis misi, nec dum traditam tibi fuisse cum scriberes: de qua utique non siluisses, nisi perlatorum aliqua causa lardasset. Unde quod et consuetudo poscebat et cantas, jampridem me exsecutum fuisse significo, et hoc ipsis litterarum exemplaribus, quae direxi, plenius nosse vos cupio; ut officio fraterno in nullo intelligatis fuisse me desidem, et ita vicissim frequentandis studeamus alloquiis, ut vicem nobis communis praesentiæ scribendi cura compenset, frater carissime. Afrectus itaque tui gratiam perire non passus es, quod ei sollicitudni intentum te esse cognosco, ut custodiendi paternorum canonum regulis studere me cupias. Quo desiderio nihil concipi salubrius potest, quam ut in una Ecclesia, cui oportet nec maculæ aliquid inesse, nec rugæ; una sii in omnibus observatio disciplinæ. Cui si aliquid eruditionis aut correptionis addendum est, rectissime per vestram diligentiam consuletur, si quemadmodum es dignatus scribere, tam instructa ad nos fuerit persona directa, quæ inquisitionem nostram plene ex omnibus possit instruere. Spondeo enim, quantum gratia Dei donat ut spondeam, hoc me ad universalem sacerdotum Domini concordiam provisurum, ut omnes non sua audeant quaerere, sed quae sunt Christi studeant obtinere. Deus te incolumem custodiat, frater carissime.